- ABISARIS
- ABISARISRegio Indiae ultra Hydaspem, amnem, Arriano, Α᾿μβίσαρος. Apud Strabonem, l. 15. Α᾿βιςςάρου χώρα. Diodor. Sicul. Embisarum, Arrianus Abisaren, Curt. l. 8. c. 12. Abiasaren vocat. Verum est, quod Diodor. l. 17. Embisaria; et Arrianus l. 5. Abissaris, itemque Curt. l. 8. c. 12. Abiasaris mentionem faciunt, et pro eodem habent. Regem vero sic vocant non regionem. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.